monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 244

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 244
Ipse autem de Virgine natus, comedit, bibit, et dormiens requievit, atque alias corporales miserias sustinuit; sed tamen gustum peccati in carne sua non sensit; quia non in mendacio sed in veritate carnem assumpsit. Quid hoc? Quoniam caeteri homines in praevaricatione Adae et Evae per gustum delectationis nascuntur, quod in mendacio et non in veritate est.